monumenta.ch > Lucanus > sectio 603 > sectio 250 > 9 > sectio 687 > sectio 579 > bnfNAL1615.98 > 10 > sectio 9 > XI. DE NATVRA MARIS MORTVI. > sectio 147 > sectio 734 > sectio 233 > bmv343.231 > sectio 128 > bnf10314.132 > sectio 55 > sectio 590 > sectio 360 > sectio 527 > sectio 262 > 8 > bnf10315.17 > sectio 546 > uldLIP7.248 > sectio 54 > sectio 223 > sectio 225 > 15
Beda, De Temporibus, XIV. Argumenta titulorum paschalium <<<     >>> XVI. De Mundi Aetatibus.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT XV. De Sacramento temporis Paschalis.

1 Ideo autem pascha non ad eumdem redit anni diem, sicut tempus Dominicae nativitatis, quod ibi nativitatis ipsius memoria tantum solemnis habeatur: hic vero vitae venturae et mysteria celebrentur et munera capiantur: unde et nomen ipsum Paschae transitum de morte ad vitam significans, congruum quoque mysteriis tempus inquirit: primo, ut, aequinoctio transcenso, tenebrae mortis a vera luce vincantur; deinde, ut primo mense anni, qui dicitur mensis Novorum, vitae novae gaudia celebrentur.
2 Tertio, ut resurrectio die tertio facta, et tertio tempore seculi, id est, sub gratia [C, manifestata.] manifesta, cum iam ante legem, et sub lege et prophetico lateret enigmate, in tertia lunae septimana veneretur, cum et ipsa tunc lunae conversio mentis gloriam de terrenis ad coelestem doceat mutari contuitum.
3 Atque ad ultimum, ut dies Dominica conditione lucis insignis, et triumpho Christi veneranda, nostra quoque resurrectione nobis exoptabilis in memoriam revocetur.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.241 bnf1615.279 bnf13013.51 csg248.96 csg250.155